[17] EPISTOLA XVII.

Cl. ac Doctiss. Viro

D. IOANNI a LASKO,

Domino & amico observando suo.

S. D.

ALBERTUS HARDENBERGIUS FRISIUS, Vir gravis & egregia pietate & eruditione praeditus, Generose Baro, dixit mihi tuo nomine salutem, ac significavit te meam amicitiam expetere. Fuit igitur mihi gratissimum intelligere me a te Domino Ampliss. & Viro doctiss. cujus & nomen & eruditio ante multos annos saepe mihi celebrata fuit, amari. Sed cur meam ducas tibi expetendam amicitiam, plane nihil in me agnosco. Studia literaria & praesertim sacra colo ac veneror, sed nullam mihi singularis eruditionis laudem tribuo nec vendico. Amplector tamen Viros excellenti doctrina praeditos, qualem & te esse ex plurimis audivi, a quibus cum & me amari intelligo, magna in parte felicitatis in hac vita hoc pono. Quid enim in hac misera vita potest homini contingere optatius ac jucundius, quam habere voluntates & studia gravium ac bonorum Virorum? Quare gratulor mihi quoque me a te tali & tanto viro amari. Nos hic publica pericula exercent. Sunt enim multi ex adversariis nostrae Dominae, potentes, qui ex bello Iuliacensi Victorem Caesarem dicuntur in nos incendere. Quod si ad arma res deducta fuerit, misera non tantum Germaniae, sed Ecclesiarum & sincerae Religionis vastatio futura erit. CHRISTUS tamen Ecclesiae Caput, conservabit corpus suum, usque ad gloriosum adventum suum, quem ut acceleret precamur toto pectore. Bene vale, Generose Baro, Domine & Patrone observande. Wittemberga. V. cal. Oct. MDXLIII.

T. C.

addict.

GEORGIUS MAIOR.